362. Zinzendorfius audiebat omnia illa, quae cum hac et priori Ecclesia Apostolica loquuti sunt, et doluit, dicens, non scio unde talis in mundo factus fueram, ac videns quod non illis nisi infernum, indoluit. Dixerunt quod non converterent se ad illos, quia sic perturbarent illos, et illis eveniret infortunium.