Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Erant Mahumedani in plaga occidentali habitantes super petris, qui rejecti sunt a Mahumede in Christiano orbe, quia Mahumedem pro Deo colebant, et illum adorabant, quod illis interdictum est, et compertum quod tunc nihil cogitarent de Domino, non de Ipso ut maximo Propheta, et Filio Dei; et cum inquisitum erat qualem ideam haberent de Deo Patre, inventum quod non haberent ideam Hominis, sed nullam, et absque idea de Deo, non datur conjunctio cum aliquo coelo: dictum 3 est illis quod potius potuissent ideam Dei habere de Domino, quia major Propheta, ac Filius Dei, sed dixerunt, quod non possent; erat enim gens vaga. Quoniam colebant Mahumedem, ideo ipse Mahumedes qui scripsit Alcoranum, et sepultus erat in Mecca, desumtus est e loco suo, qui erat ad dextrum profunde post dextrum pedem paulo, et elevatus supra terram, et illis ostensus erat; apparuit crassus in nigro, prorsus similis spiritibus corporeis, quibus parum vitae est; ipse loquebatur cum illis, confessus quod ipse sit, et talis; et postquam ostensus est, delatus est in locum suum: sed cultores illi Mahumedis dissipati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church