80. Detectum postea unde erant bini Mahumedes, qui sedem sub Christiano coelo nacti sunt, quod unus illorum natus sit Saxoniae, captus ab Algiriensibus, et quod ibi susceperit religionem Mahumedanam, ac nauclerus factus, tunc captus a Genuensibus, ubi religionem Christianam recepit; ita utrique religioni deditus, quia agnovit Dominum, et amore imperandi actus, ideo ille pro Mahumede ibi assumtus, et fidem injecit Mahumedanis, quod esset ipse Mahumed; erat ingeniosus.