Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Cum perductus a Domino per varia loca, ut cognoscerem, quales ibi ex varia natione sua, perveni etiam ad binos montes super quibus erant Mahumedani; in uno erant qui moraliter bene vixerunt; dicebant quod illis bonum sit, quia suis moderatoribus obediunt. In altero erant qui admodum perceptibiles rerum spiritualium essent; narrabant primum, quod non alii ad illos venire possint, quam qui simili genio sunt, et quod Christiani non possint, et quod si veniunt, appareat illis sicut deglutiantur a lupis; et qui usque adeunt, illos mittunt in carceres et male tractant, ac postea dimittunt; sunt Monachi qui per artes se inferre possunt, sed deteguntur. Loquutus sum cum illis de pluribus uxoribus, et audiebant causas cur secundum Christianam Doctrinam sit, quod modo ducenda sit una uxor. Percipiebant justitiam in rationibus, sed respondebant quod adhuc non recedere possint a matrimonio cum pluribus, quia ex religione illis concessum est in mundo, ob causas quia orientales sunt, qui absque pluribus uxoribus flagravissent in adulteria, et sic periissent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church