13. Quod hodie non sciatur unio animae et corporis, [13]probat hypothesis eruditorum de anima, imprimis Cartesii [1]aliorumque, quod sit substantia separata a corpore, [2]in quodam loco et ubi; [3]cum tamen illa est intimus homo, ita homo a capite ad [4]calcem. Est inde quod sit in toto et in omni ejus parte, secundum antiquos; et quod [5]in parte ubi non anima est intime, ibi [6]non sit vita hominis. Ex unione est quod omnia animae sint corporis et omnia corporis sint animae; sicut Dominus dicit de suo Patre, quod omnia sua Ipsius sint, et omnia Ipsius sua. Inde est quod Dominus quoad carnem etiam sit Deus (Rom. ix. 5; Coloss. ii. 9); tum quod [diceret], "Pater in Me," et "Ego in Patre" [(Joh. xiv. 10, 11)], [ita] quod unum sint.