Invitation to the NC (Whitehead) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Mens humana est trium graduum, qui sunt caelestis, spiritualis et naturalis. In primo gradu est anima, in secundo est spiritus seu mens, in tertio est corpus. Idem est sive dicas quod mens hominis sit trium graduum, sive ipse homo; nam mens dicitur id corporis quod in principiis est, ita ubi primum ejus; reliqua sunt inde propagata et continuata. Quid mens si solum in capite, nisi sicut separatum aut [7]divulsum quid, in quo non mens per continuum datur? Haec autopsia declarentur:-Origines fibrarum sunt glandulae ita nominatae substantiae [8]corticalis; inde procedunt fibrae; et hae confasciatae in nervos descendunt et pertranseunt totum corpus, et id concinnant et construunt. Caelestis gradus, in quo anima seu intimus homo, est in specie amoris; spiritualis gradus, in quo mens seu spiritus, qui est medius homo, est in specie sapientiae ex amore; tertius gradus, in quo est corpus, quod est ultimus homo, est utriusque continens; duo priores gradus absque hoc non [9]subsisterent. Haec possunt ulterius demonstrari ex tribus caelis,-ex caelesti, spirituali, et naturali,-[10]ubi tales homines sunt: quare angeli superiorum caelorum angelis inferiorum inconspicui sunt, dum ex caelis suis adeuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church