Invitation to the NC (Whitehead) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. Quod universa theologia hodierna [2]non aliud sit quam omnipotentia Divina. [3]Dicitur, 1. Quod det fidem ubi et cui vult. 2. Quod remittat peccata. 3. Quod regeneret. 4. Quod sanctificet; 5. imputet, et salvet. 6. Quod excitabit cadavera e sepulcris, vivificabit sceleta, et illis indet animas eorum priores. 7. Quod mundum, cum sole, astris, planetis, telluribus, destruet, et novum creabit. 8. Cum omnipotentia est omne, et ordo qui est Deus et a Deo in universo mundo, [4]sequitur quod homo Ecclesiae possit fingere quicquid velit; et se usque supra [6]aeterna elevare, hoc est, supra rationem, et ubicunque vult contra rationem, et dicere quod "ratio captanda sit sub obedientia fidei nostrae. Estne Deus omnipotens? Quis contra omnipotentiam Ejus ratiocinari potest aut audet?" Talia sunt omnia fidei hodiernae, etc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church