22. Quod homo non possit unicum Divinum Verum invenire, nisi [7]adeat immediate Dominum, causa est, quia Dominus solus est Verbum, et est ipsa Lux et Veritas; et homo non fit spiritualis nisi [8]a solo Domino, [9]sed manet naturalis, et naturalis homo videt omnia in spiritualibus inverse; quod ita sit, ex Paulo notum est. Haec causa est quod ne quidem unicum verum in Ecclesia residuum sit, ita quod sit consummatio, desolatio, decisio, et plenitudo. Sed quia usque Dominus non mortuus est, ideo manet usque radix in terra superstes, secundum Danielem; tum quod homo velit mori, sed tamen non potest, secundum Apocalypsin; superstes inde est facultas quod possit intelligere verum et quod possit velle bonum; hoc est "radix superstes."