55. DE MIRACULIS
(Ex filiis Israelis.) (Ex Domini verbis, de Divite et Lazaro.) (Ex Domini verbis, Matt. xxiv. 24.) De miraculis Papaeis (quae enumerentur).-Quod unice seducant, et non quid doceant, nisi ut invocentur sicut numina, et hoc ob finem ut aurum et argentum conferant ad monasteria, seu ut corradant totius mundi gazas. Miracula plurium illorum; ut Antonii Paduae; ut trium Sapientum Coloniae; ut miraculosa simulacra, ad quae thesauri collecti, ubivis in monasteriis, ubi parietes integuntur picturis miraculorum a suis sanctis, et illorum idolis; ut libri de miraculis Paris et aliorum. Quid aliud quam ut invocentur propter finem [ut] donaria corradantur? Sed quis illorum adhuc docuit viam ad caelum, item veritates Ecclesiae ex Verbo? Quamobrem placuit Domino praeparare me a prima juventute ad percipiendum Verbum, [et] introduxit in mundum spiritualem, et lumine sui Verbi propius illustravit. Exinde patet quod hoc omnibus miraculis praestet. Beelschebub fecit miracula prae aliis diis gentilibus, ut patet ex Veteri Testamento; etiam Simon Magus.