Invitation to the NC (Whitehead) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Quod Dominus naturalem Hominem in Se Divinum fecerit, propter finem ut esset Primus et Ultimus, et sic intrare possit apud homines usque in naturalem illorum hominem, et illum ex Verbo docere, ac ducere. Resurrexit enim cum toto naturali seu externo homine, nec quicquam de eo reliquit in sepulcro: quare dixit quod ossa et carnem haberet, quae non spiritus habent; et [inde est] quod ederit et biberit cum discipulis ex cibis naturalibus, et in conspectu illorum. Quod Divinus fuerit, ostendit per quod transierit januas, et invisibilis factus, quod fieri nequaquam potuit nisi ipse naturalis Homo etiam apud Ipsum Divinus factus sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church