57. Quod omnia quae ab orthodoxis dicuntur hodie de Spiritus Sancti missione cadant, dum scitur quod Dominus praesens sit apud unumquemvis hominem jugiter, et det illi [1]ut vivat homo; et quod apud hominem resideat ut obviam eat Domino; et quoque nisi obviam it, usque de illo [habeat][2] rationalitatem, [3]quae non dabilis est absque praesentia Domini. Si abesset Dominus ab homine, homo non foret bestia, sed quoddam cadaver, quod dissiparetur. Hoc intelligitur in Genesi, per Quod Deus ei inspiraverit animam vivam (ii. 7).