161. Quoniam Tempora similiter stata et constantia sunt, etiam illa sunt propria naturae, nam Tempus diei est constanter 24 horarum, et Tempus anni est constanter 365 1/4 dierum: ipsi Status lucis et umbrae, ac caloris et frigoris, qui variant illa, constanter etiam redeunt; Status qui redeunt quovis die, sunt mane, meridies, vespera et nox; et quovis anno sunt ver, aestas, autumnus et hyems; status anni etiam constanter variant status dierum: omnes hi Status, quia non sunt Status vitae, ut in Mundo spirituali, sunt quoque mortui; nam in Mundo spirituali est continua Lux et continuus Calor, ac Lux correspondet statui sapientiae, et Calor statui amoris[,] apud angelos, ex quo horum status sunt vivi.