Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 162

Previous Number Next Number See English 

162. Ex his videri potest fatuitas illorum, qui omnia Naturae adscribunt; illi qui pro Natura se confirmarunt, induxerunt sibi statum, ut non amplius velint elevare mentem supra naturam, quare Mens eorum clauditur superius et aperitur inferius, et sic fit homo naturalis sensualis, qui est spiritualiter mortuus; et quia tunc non cogitat nisi quam ex talibus quae hauserat ex sensibus corporis, seu per illos e mundo, etiam corde negat Deum. Tunc quia rupta est conjunctio cum Coelo, fit conjunctio cum Inferno, remanente solum facultate cogitandi et volendi, facultate cogitandi ex rationalitate, ac facultate volendi ex libero, quae duae facultates sunt cuivis homini a Domino, nec auferuntur: illae duae facultates sunt aeque diabolis ac sunt angelis, sed diaboli applicant illas ad insaniendum et ad malefaciendum, at angeli ad sapiendum et ad benefaciendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church