Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 163

Previous Number Next Number See English 

163. QUOD ABSQUE BINO SOLE, UNO VIVO ET ALTERO MORTUO, NON DETUR CREATIO. Universum in genere distinctum est in duos Mundos, Spiritualem et Naturalem; in Mundo spirituali sunt Angeli et Spiritus; in Mundo naturali sunt Homines: duo illi Mundi prorsus similes quoad externam faciem sunt, ita similes ut non distingui possint, at quoad internam faciem prorsus dissimiles sunt; ipsi homines qui in Mundo spirituali sunt, qui ut dictum est, vocantur Angeli et Spiritus, sunt spirituales, et quia spirituales sunt, spiritualiter cogitant et spiritualiter loquuntur; at homines qui in naturali Mundo sunt, naturales sunt, et ideo naturaliter cogitant et naturaliter loquuntur, ac cogitatio et loquela spiritualis cum cogitatione et loquela naturali nihil commune habet. Ex eo patet, quod duo illi Mundi, spiritualis et naturalis, inter se prorsus distincti sint, adeo ut nullo modo simul esse possint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church