Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 179

Previous Number Next Number See English 

179. QUOD GRADUS AMORIS ET SAPIENTIAE SINT, ET INDE GRADUS CALORIS ET LUCIS, TUM GRADUS ATHMOSPHAERARUM. Nisi sciatur quod Gradus sint, tum quid sunt, et quales, non comprehendi possunt sequentia, quoniam in omni re creata sunt gradus, ita in omni forma; quare in hac PARTE SAPIENTIAE ANGELICAE de Gradibus agetur. Quod Gradus amoris et sapientiae sint, manifeste constare potest ex Angelis trium coelorum; Angeli Tertii Coeli excellunt* amore et sapientia prae Angelis Secundi Coeli, et hi prae Angelis Ultimi Coeli, in tantum, ut non possint simul esse; gradus amoris et sapientiae distinguunt** et separant illos: inde est, quod Angeli inferiorum coelorum non ascendere possint ad Angelos superiorum coelorum, et si illis datur ut ascendant, tunc non vident illos, nec aliquid quod est apud illos: causa quod non videant illos, est quia amor et sapientia illorum est in superiori gradu, qui perceptionem transcendit: unusquisque enim Angelus est suus amor et sua sapientia, ac amor una cum sapientia est in sua forma homo, quia Deus, qui est Ipse Amor et Ipsa Sapientia,*** est Homo. [2] Datum est mihi aliquoties videre, quod Angeli Ultimi Coeli ascenderint ad Angelos Tertii Coeli, et cum illuc enisi sunt, audivi illos conquestos, quod non videant aliquem, et usque erant in medio illorum; et postea instructi sunt, quod illis inconspicui fuerint, quia amor et sapientia eorum imperceptibiles illis essent, et quod amor et sapientia faciant ut Angelus appareat ut homo. * Prima editio: excellent ** Prima editio: distingvunt *** Prima editio: sapientia,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church