Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. Quod Gradus amoris et sapientiae dentur, adhuc manifestius patet ex amore et sapientia Angelorum respective ad amorem et sapientiam hominum: quod sapientia Angelorum respective sit ineffabilis, notum est; quod etiam sit hominibus, quando in naturali amore sunt, incomprehensibilis, videbitur in sequentibus: causa quod ineffabilis et incomprehensibilis appareat, est quia in superiori gradu est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church