188. Non scio an hactenus aliquid innotuerit de Gradibus discretis seu altitudinis, sed solum de gradibus continuis seu latitudinis; et tamen non aliquid causae in sua veritate potest innotescere absque cognitione graduum utriusque generis; ideo de illis in tota hac Parte agendum est: nam finis hujus Opusculi est, ut detegantur causae, et ex illis videantur effectus, et sic discutiantur tenebrae, in quibus homo Ecclesiae est de Deo, deque Domino, et in genere de Divinis quae Spiritualia vocantur. Hoc possum memorare, quod Angeli in maestitia sint propter tenebras in tellure[;] dicunt, quod vix ullibi videant lucem, et quod homines fallacias arripiant et illas confirment, et per id multiplicent falsitates super falsitates, et ad confirmandum illas indagent per ratiocinia ex falsis et ex veris falsificatis talia, quae propter tenebras de causis, et propter ignorantiam de veritatibus, discuti nequeunt: maxime lamentantur super confirmationibus de fide separata a charitate, et de* justificatione per illam; tum de ideis de Deo, de Angelis et Spiritibus, et de ignorantia quid amor et sapientia. * Prima editio: super