189. QUOD GRADUS ALTITUDINIS* SINT HOMOGENEI,** AC UNUS AB ALTERO IN SERIE, SICUT SUNT FINIS, CAUSA ET EFFECTUS. Quoniam Gradus latitudinis seu continui sunt sicut lucis ad umbram, calo ris ad frigus, duri ad molle, densi ad rarum, crassi ad tenue, et sic porro, et hi Gradus ab experientia sensuali et oculari sunt noti, et non ita Gradus altitudinis seu discreti, ideo de his in hac Parte imprimis agendum est, nam absque horum Graduum cognitione non videri possunt causae. Notum quidem est, quod finis, causa et effectus sequantur in ordine sicut prius, posterius et postremum; tum quod finis producat causam, et per causam effectum, ut finis existat, et quoque plura alia de illis; attamen illa scire, et non per applicationes ad existentia videre, est modo scire abstracta; quae non diutius manent, quam dum in cogitatione sunt Analytica ex Metaphysica; inde est, quod tametsi finis, causa et effectus vadunt per Gradus discretos, usque tamen de illis Gradibus parum si quicquam in Mundo scitur; sola enim cognitio abstractorum, est sicut quoddam aereum, quod avolat, sed si abstracta applicantur ad talia quae in Mundo sunt, sunt sicut id quod oculis in tellure conspicitur, et in memoria permanet. * Prima editio: ALTITUD NIS ** Prima editio: HOMOGONEI,