Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 248

Previous Number Next Number See English 

248. QUOD HOMO, SI NON APUD ILLUM SUPERIOR GRADUS, QUI EST SPIRITUALIS, APERITUR, FIAT NATURALIS ET SENSUALIS. Supra ostensum est, quod tres Gradus mentis humanae sint, qui vocantur naturalis, spiritualis et coelestis, et quod illi Gradus apud illum successive possint aperiri: tum ostensum est, quod primum aperiatur gradus naturalis, ac postea, si fugit mala ut peccata, et spectat ad Dominum, aperiatur Gradus spiritualis, et demum coelestis. Quoniam illi Gradus successive aperiuntur secundum vitam hominis, sequitur quod bini superiores Gradus etiam non aperiri possint, et quod homo tunc in gradu naturali, qui est ultimus, maneat. Notum etiam est in Mundo, quod homo naturalis et homo spiritualis sit, seu homo externus et homo internus; sed non notum est, quod homo naturalis fiat spiritualis per aperitionem alicujus Gradus superioris apud illum, et quod aperitio fiat per vitam spiritualem, quae est vita secundum praecepta Divina; et quod absque vita secundum illa, homo maneat naturalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church