Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. Sunt tria genera hominum naturalium; unum Genus est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis; alterum illorum, qui sciunt quod sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa; et tertium illorum, qui contemnunt et negant illa. Quod Primum Genus, quod est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis, concernit, illi non possunt aliter quam manere naturales, quia a seipsis non possunt doceri; omnis homo de praeceptis Divinis docetur ab aliis qui illa sciunt ex religione, et non per revelationes immediatas, de qua re videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE* DE SCRIPTURA SACRA n. 114 ad 118. [2] Qui ex Altero Genere sunt, qui sciunt quod praecepta Divina sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa,** illi quoque manent naturales, nec curant alia quam quae mundi et corporis sunt[;] hi post mortem fiunt famulitia et servitia secundum usus quos praestare possunt illis qui spirituales sunt; nam naturalis homo est famulus et servus, ac spiritualis homo est herus et dominus. [3] Qui ex tertio Genere sunt, qui praecepta Divina contemnunt et negant, illi non modo manent naturales, sed etiam fiunt sensuales secundum contemtum et negationem: sensuales sunt infimi naturales, qui non possunt supra apparentias et fallacias sensuum corporis cogitare; hi post mortem sunt in Inferno. * Prima editio: HIEROSOLYMAE ** Prima editio: illa,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church