Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. In Apocalypsi, cap. {1}xxi., describitur ita Sancta Hierosolyma:

Quod in illa esset luminare simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti. Quod haberet murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israelis. Quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli. Et quod structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus ex omni lapide pretioso, ex jaspide, sapphiro, chalcedonio, smaragdo, sardonyche, sardio, chrysolitho, beryllo, topazio, chrysopraso, hyacintho et amethysto. Quod duodecim portae essent duodecim margaritae. Quod ipsa civitas esset aurum purum, simile vitro puro et quod esset quadrangularis; longitudo, latitudo, et altitudo essent aequales, duodecim millia stadiorum: praeter plura [(vers. 11, 12, 16-21)]. Quod omnia haec spiritualiter intelligenda sint, constare potest ex eo, quod per "Sanctam Hierosolymam" significetur nova ecclesia, quae a Domino instauranda est, ut in Doctrina de Domino (n. 62-65) ostensum est: et quia per "Hierosolymam" ibi significatur ecclesia, sequitur quod omnia quae dicuntur de illa ut civitate, de portis ejus, de muro ejus, de fundamentis muri, tum quae de mensuris eorum, sensum spiritualem contineant; nam illa quae ecclesiae sunt, spiritualia sunt. Quid autem singula significant, in opere De Nova Hierosolyma, Londini, anno 1758, edito, (n. 1,) explicatum est; quare ulterius illa explicare supersedeo. Satis est ut inde sciatur quod sensus spiritualis insit singulis descriptionis ejus, ut anima corpori; et quod absque illo sensu, nihil ecclesiae intelligeretur in illis quae ibi scripta sunt: ut, quod civitas esset ex puro auro; portae ejus ex margaritis; murus ex jaspide; fundamenta muri ex lapidibus pretiosis; quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae mensura hominis, hoc est, angeli; quod ipsa urbs esset longitudine, latitudine et altitudine duodecies mille stadiorum, et plura. Qui autem ex scientia correspondentiarum sensum spiritualem novit, is intelligit illa; ut quod "murus" et "fundamenta ejus" significent doctrinam ex sensu litterali Verbi, et quod numeri "duodecim," "centum quadraginta quatuor," "duodecim millia," similia significent, nempe omnia vera et bona ecclesiae in uno complexu. @1 xxi. pro "xix."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church