Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. In Apocalypsi, cap. vii., dicitur, Quod centum quadraginta quatuor millia obsignati essent, {1}duodecim millia ex unaquavis tribu Israelis; totidem ex tribu Jehudae, ex tribu Reubenis, Gadis, Ascheris, Naphtali, Menassis, Simeonis, Levi, Jisascharis, Zebulonis, Josephi et Benjaminis. Sensus spiritualis horum est, quod omnes, apud quos ecclesia a Domino est, salventur: in spirituali enim sensu per "signari in frontibus," seu "obsignari," significatur agnosci a Domino et salvari; per "duodecim tribus Israelis," significantur omnes ab illa ecclesia; per "duodecim," "(1)duodecim millia," et "centum quadraginta quatuor millia," omnes, per "Israelem" ecclesia, et per unamquamvis "tribum" aliquod specificum ecclesiae: qui hoc illorum verborum spirituale non scit, opinari potest quod solum tot salvandi sint, et illi modo a gente Israelitica et Judaica. @1 duodecim millia pro "1200"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church