Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Quod Dominus cum in mundo fuit, locutus sit per correspondentias, ita spiritualiter cum naturaliter, constare potest ex parabolis Ipsius, in quarum singulis vocibus inest sensus spiritualis. Exemplo sit Parabola de decem Virginibus. Dixit, "Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampadas suas exiverunt in occursum Sponsi. Quinque..ex illis erant prudentes, quinque vero stultae. Quae erant stultae, accipientes lampadas suas non acceperunt..oleum, prudentes vero acceperunt oleum in... lampadibus suis. Tardante vero Sponso dormitarunt omnes et obdormierunt. Media autem nocte, clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc expergefactae omnes virgines istae, et adornarunt lampadas suas. Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur: verum responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite..potius ad vendentes, et emite vobis ipsis. At abeuntibus illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et ostium clausum est. Et tandem veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos" (Matth. xxv. 1-12). Quod in singulis his sit sensus spiritualis, et inde Sanctum Divinum, non videt nisi qui scit quod sensus spiritualis sit, et qualis ille. In sensu spirituali per "regnum Dei" intelligitur caelum et ecclesia, per "Sponsum" Dominus, per "nuptias" conjugium Domini cum caelo et ecclesia per bonum amoris et fidei; per "virgines significantur illi qui ab ecclesia sunt, per "decem" omnes, per "quinque" aliquae, per "lampades" vera fidei, per "oleum" bonum amoris, per "dormire" et "expergisci" vita hominis in mundo quae naturalis et vita ejus post mortem quae spiritualis; per "emere," comparare sibi; per "ire ad vendentes et emere oleum," comparare sibi bonum amoris ab aliis post mortem; et quia tunc non amplius comparatur, ideo tametsi cum lampadibus et empto oleo ad ostium, ubi nuptiae erant, venerunt, usque illis dictum est a Sponso, "Non novi vos:" causa est, quia homo post vitam in mundo manet qualis in mundo vixerat. Ex his patet quod Dominus per meras correspondentias locutus sit, et hoc quia ex Divino, quod in Ipso et Ipsius erat. Quod "Sponsus" significet Dominum, et "regnum caelorum" ecclesiam, et quod "nuptiae" significent conjugium Domini cum ecclesia per bonum amoris et fidei, "virgines" illos qui ab ecclesia, "decem" omnes, "quinque" aliquos, "dormire" statum naturalem, "emere" comparare sibi, "ostium" ingressum ad caelum, ac "non nosse," cum a Domino, non esse in amore Ipsius, constare potest a multis locis in Verbo Prophetico, ubi illa significant similia. Quia "virgines" significant illos qui ab ecclesia sunt, ideo toties in Verbo Prophetico dicitur Virgo et Filia Zionis, Hierosolymae, Israelis; et quia "oleum" significat bonum amoris, ideo omnia sancta Ecclesiae Israeliticae oleo ungebantur. Simile est in reliquis parabolis, et in omnibus verbis quae Dominus locutus est, et apud Evangelistas scripta sunt; inde est quod Dominus dicat quod Verba Ipsius spiritus et vita sint (Joh. vi. 63). Simile est cum omnibus Domini miraculis; quae Divina erant, quia varios status, apud quos ecclesia a Domino instauranda erat, significaverunt: ut quod "caeci receperint visum,"' significavit quod illi intelligentiam, qui in ignorantia veri fuerunt, acciperent; quod "surdi receperint auditum," significavit quod illi auscultarent et obedirent, qui nihil prius de Domino et de Verbo audiverunt; quod "mortui resuscitati sint," significavit quod vivi fierent qui alioquin spiritualiter perirent; et sic porro. Hoc intelligitur per Domini responsum ad discipulos Johannis, interrogantis num Ille esset qui venturus:--

"Annuntiate Johanni, quae auditis et videtis. Caeci vident, et claudi ambulant, leprosi mundantur, et surdi audiunt, mortui resurgunt, et pauperes audiunt Evangelium" (Matth. xi. 3-5). Praeterea omnia miracula in Verbo memorata, in se continent talia quae Domini, caeli et ecclesiae sunt; per id sunt illa miracula Divina, et distinguuntur a miraculis non Divinis. Haec pauca sint illustrationi, quid sensus spiritualis, et quod ille sit in omnibus et singulis Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church