Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. (iii.) Quod ex Sensu Spirituali sit, quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et in omni voce Sanctum. --Dicitur in ecclesia quod Verbum sit sanctum, at hoc quia Jehovah Deus illud locutus est; sed quia sanctum ejus ex sola littera non apparet, ideo qui propterea de sanctitate ejus semel dubitat, deinde ille cum legit Verbum, per multa ibi se confirmat; cogitat enim tunc, Num hoc sanctum? Num hoc Divinum? Ne itaque talis cogitatio apud multos influat et postea invalescat, et per id conjunctio Domini cum ecclesia, in qua est Verbum, pereat, placuit Domino nunc sensum spiritualem revelare, ut sciatur ubinam illud sanctum in Verbo latet. Sed exempla hoc quoque illustrent. In Verbo nunc agitur de Aegypto, nunc de Aschure, nunc de Edomo, de Moabo, de filiis Ammonis, de Tyro et Zidone, de Gogo: qui non scit, quod per nomina illorum significentur res caeli et ecclesiae, in errorem abduci potest, quod Verbum multum de gentibus et populis agat, et modo parum de caelo et ecclesia; ita multum de terrestribus et parum de caelestibus: sed cum ille scit quid per illos seu per nomina illorum significatur, ab errore in veritatem potest venire. Similiter dum in Verbo videt, quod ibi toties nominentur horti, luci, silvae, tum arbores illorum ut olea, vitis, cedrus, populus, quercus; ut et quod toties agnus, ovis, hircus, vitulus, bos; et quoque montes, colles, valles, et ibi fontes, fluvii, aquae, et plura similia: ille, qui nihil scit de sensu spirituali Verbi, non potest aliter credere, quam quod solum illa sint quae intelliguntur; non scit enim quod per "hortum," "lucum" et "silvam" intelligantur sapientia, intelligentia et scientia; quod per "oleam," "vitem," "cedrum," "populum" et "quercum" intelligantur ecclesiae bonum et verum caeleste, spirituale, rationale, naturale et sensuale; quod per "agnum," "ovem," "hircum," "vitulum," "bovem," intelligantur innocentia, charitas, et affectio naturalis; quod per "montes," "colles," et "valles" intelligantur superiora, inferiora et infima ecclesiae; tum quod per "Aegyptum" significetur scientia, per "Aschurem" ratio, per "Edomum" naturale, per "Moabum" adulteratio boni, per "filios Ammonis" adulteratio veri, per "Tyrum et Zidonem" cognitiones veri et boni, per "Gogum" cultus externus absque interno: cum autem haec scit, tunc potest cogitare quod Verbum non agat nisi quam de caelestibus, et quod terrestria illa modo sint subjecta, in quibus illa sunt. Sed exemplum ex Verbo hoc etiam illustret. Legitur apud Davidem, "Vox Jehovae super aquis, Deus gloriae tonare facit, Jehovah super aquis magnis:....vox Jehovae frangens cedros,.. confringit Jehovah cedros Libani, et saltare facit eos sicut vitulum, Libanum et Schirionem sicut filium monocerotum: vox Jehovae incidens ut flamma ignis: vox Jehovae trepidare facit desertum, trepidare facit desertum Kadesh. Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam" (Ps. xxix. 3-9). Qui non scit quod singula ibi quoad unamquamvis vocem Sancta Divina sint, ille potest, si mere naturalis est, secum dicere, Quid hoc, --quod Jehovah sedeat super aquis, quod per vocem suam frangat cedros, saltare faciat illos sicut vitulum, et Libanum sicut filium monocerotum, quod parturire faciat cervas et plura: nescit enim quod potentia Divini Veri seu Verbi per illa in sensu spirituali descripta sit. Nam in illo sensu, per "vocem Jehovae," quae ibi est tonitru, intelligitur Divinum Verum seu Verbum in sua potentia; per "aquas magnas," super quibus Jehovah sedet, intelliguntur vera ejus; per "cedros" et per "Libanum," quos frangit et confringit, intelliguntur falsa rationalis hominis; per "vitulum" et "filium monocerotum," falsa naturalis et sensualis hominis; per "flammam ignis," affectio falsi; per "desertum" et "desertum Kadesh," ecclesia ubi non aliquod verum et bonum; per "cervas," quas vox Jehovae parturire facit, intelliguntur gentes quae in bono naturali sunt; et per "silvas" quas denudat, intelliguntur scientiae et cognitiones, quas Verbum illis aperit: quare sequitur, "In templo Ipsius quivis dicit gloriam;" per quod intelligitur, quod in singulis Verbi sint Divina vera; "templum" enim significat Dominum, et inde Verbum, tum caelum et ecclesiam; et "gloria" significat Divinum Verum. Ex his patet quod nulla vox ibi sit, quae non Divinam potentiam Verbi contra falsa omnis generis apud naturales homines, ac Divinam potentiam reformandi gentes, describit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church