Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Est sensus adhuc interior in Verbo, qui caelestis vocatur, de quo aliquid supra (n. 6) dictum est; sed hic sensus aegre potest enodari, non enim ita cadit in cogitationem intellectus sicut in affectionem voluntatis. Quod interior adhuc sensus, {1}qui caelestis vocatur, insit Verbo, est quia a Domino procedit Divinum Bonum et Divinum Verum; Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius, et Divinum Verum ex Divina Sapientia Ipsius; utrumque est in Verbo, nam Verbum est Divinum procedens: et quia utrumque est, ideo Verbum vivificat illos qui id sancte legunt. Sed de hac re dicetur in articulo ubi demonstrabitur, quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri. @1 qui pro "quae"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church