Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. (iv.) Quod Sensus Spiritualis Verbi hactenus ignotus fuerit.- Quod omnia et singula quae in natura sunt, correspondeant spiritualibus, similiter omnia et singula quae in corpore Humano, ostensum est in opere De Caelo et Inferno (n. 87-105): sed quid correspondentia, hactenus nescitum est; verum in antiquissimis temporibus, notissima fuit illis enim, qui tunc vixerunt, fuit scientia correspondentiarum scientia scientiarum, et tam universalis ut omnes illorum codices et libri per correspondentias scripti sint. Liber Hiobi, qui est liber antiquus, correspondentiis plenus est. Hieroglyphica Aegyptiorum, et quoque fabulosa vetustissimorum, non alia fuerunt. Omnes ecclesiae antiquae fuerunt ecclesiae repraesentativae caelestium; ritus illarum, et quoque statuta, secundum quae institutus fuit cultus illarum, constabant ex meris correspondentiis. Similiter omnia ecclesiae apud filios Jacobi. Holocausta et sacrificia, cum singulis illorum, correspondentiae fuerunt; similiter tabernaculum cum omnibus inibi; tum etiam festa illorum, ut festum azymorum, festum tabernaculorum, et festum primitiarum; etiam sacerdotium Aharonis et Levitarum, ut et vestes sanctitatis Aharonis et filiorum ejus; et praeterea omnia statuta et judicia, quae cultum et vitam illorum concernebant: et quia Divina in mundo se sistunt per correspondentias, ideo Verbum per meras correspondentias scriptum est; quare Dominus, quia locutus est ex Divino suo, locutus est per correspondentias; nam quod a Divino est, hoc in natura cadit in talia quae Divinis correspondent, et quae tunc Divina, quae vocantur caelestia et spiritualia, in sinu suo recondunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church