Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. Instructus sum quod homines Antiquissimae Ecclesiae, quae fuit ante diluvium, tam caelesti genio fuerint, ut locuti sint cum angelis caeli, et quod loqui potuerint cum illis per correspondentias; inde status sapientiae illorum factus est talis, ut quicquid viderent in tellure, non modo cogitarent de illo naturaliter, sed etiam simul, spiritualiter, ita quoque conjunctim cum angelis. Insuper instructus sum quod Chanoch (de quo memoratur in Genesi, cap. v. 21-24), cum consociis suis, ex ore illorum collegerit correspondentias, ac scientiam illarum propagaverit ad posteros; ex quo factum est, quod scientia correspondentiarum in multis regnis Asiae non modo nota fuerit, sed etiam exculta, imprimis in terra Canaane, Aegypto, Assyria, Chaldaea, Syria, Arabia, in Tyro, Zidone, Ninive; et quod inde e locis maritimis translata sit in Graeciam; sed ibi versa in fabulosa, ut constare potest ex vetustissimorum scriptis ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church