Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Quod sensus spiritualis Verbi hodie a Domino detectus sit, est quia doctrina genuini veri nunc revelata est: et haec doctrina cum sensu spirituali Verbi concordat, et non alia. Ille sensus etiam significatur per apparitionem Domini "in nubibus caeli cum gloria et virtute," Matth, xxiv. 30, 31; in quo capite agitur de consummatione saeculi, per quam intelligitur ultimum tempus ecclesiae. Aperitio Verbi quoad sensum ejus spiritualem etiam promissa est in Apocalypsi: ille ibi intelligitur per "equum album," et per "cenam magnam," ad quam omnes invitantur (cap. xix. 11-18). Quod sensus spiritualis diu non agnoscetur, quod solum fit ab illis qui in falsis doctrinae sunt, imprimis de Domino, et ideo non admittunt Vera, intelligitur in Apocalypsi per "bestiam" et per "reges terrae," qui facturi bellum cum Sedente super Equo albo (cap. xix. vers. 19); per "bestiam" intelliguntur Pontificii (ut cap. xvii. 3 ibi), et per "reges terrae" intelliguntur Reformati, qui in falsis doctrinae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church