Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. (v.) Quod sensus spiritualis Verbi non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est.- Causa haec est, quia nemo potest sensum spiritualem videre, nisi a solo Domino, et nisi in genuinis veris ab Ipso sit; sensus enim spiritualis Verbi agit de solo Domino et de Ipsius regno, et ille sensus est in quo sunt angeli Ipsius in caelo, est enim Divinum Ipsius Verum ibi; hoc homo violare potest, si in scientia correspondentiarum est, et per illam vult sensum spiritualem Verbi ex propria intelligentia explorare; nam ex aliquibus correspondentiis sibi notis potest sensum ejus pervertere, et illum ad confirmandum etiam falsum trahere, et hoc foret violare Divinum Verum, et quoque caelum: quare si quis a se et non a Domino sensum illum aperire vult, clauditur caelum; quo clauso, homo aut nihil videt, aut spiritualiter insanit. Causa etiam est, quia Dominus per Verbum unumquemque docet, et docet ex illis veris quae apud hominem sunt, et non immediate nova infundit; quare nisi homo in Divinis veris sit, aut si modo in paucis veris et simul in falsis, potest ex his falsificare vera; ut quoque fit a quovis haeretico quoad ipsum sensum litterae Verbi, ut notum est. Ne itaque aliquis in sensum spiritualem Verbi intret, aut genuinum verum, quod illius sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per "cherubos" intelliguntur. Quod {1}custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:-

Datum est videre magnas crumenas, apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum (in) multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, immo diripere: sed juxta crumenas illas sedebant bini angeli, qui custodes. Locus, ubi repositae erant, apparebat instar praesaepis in stabulo: in camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; et prope illam cameram stabant bini infantes, et dictum est quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit: postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus. Quibus visis, instructus sum, quod per illa repraesentatus sit sensus litterae Verbi, in quo sensus spiritualis. Magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia. Quod apertae essent, et tamen ab angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere, sed quod caveatur ne aliquis sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesaepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesaepe, quia equus, qui inde edit, (significat) intellectum. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae inibi; erant angeli e tertio caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum equo mortuo, significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; scortum significabat falsificationem, ac equus mortuus intellectum veri nullum. @1 custodiae pro "custodia"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church