41. Quoniam Verbum in sensu litterae tale est, sequitur, quod illi qui in Divinis veris sunt et in fide quod Verbum intus in suo sinu sanctum Divinum sit, et magis illi qui in fide sunt quod Verbum tale sit ex sensu spirituali et caelesti ejus, dum in illustratione a Domino legunt Verbum, videant Divina vera in luce naturali; nam lux caeli, in qua est sensus spiritualis Verbi, influit in lucem naturalem, in qua est sensus litterae Verbi, ac hominis intellectuale, quod vocatur rationale, illuminat, et facit ut videat et agnoscat Divina vera, ubi exstant et ubi latent: haec cum luce caeli influunt apud quosdam, quandoque etiam cum nesciunt.