Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Quoniam Verbum nostrum in intimo suo sinu, ex sensu caelesti ejus, est sicut flamma quae accendit, et in medio suo sinu, ex sensu spirituali, est sicut lux quae illustrat, inde Verbum in ultimo suo sinu, ex sensu ejus naturali, in quo bini interiores sunt, est sicut rubinus et adamas; ex flamma caelesti sicut rubinus, et ex luce spirituali sicut adamas. Quia tale est Verbum in suo sensu litterae ex transparentia, ideo Verbum in hoc sensu intelligitur ((i) Per fundamenta muri Hierosolymae;

((ii.)) Per Urim et Thummim in ephodo Aharonis;

((iii.)) Per hortum Edenis in quo Rex Tyri fuerat;

((iv.)) Tum etiam per aulaea et vela Tabernaculi;

((v.)) Et per externa Templi Hierosolymitani:

((vi.)) At in ipsa gloria, per Dominum cum transformatus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church