50. (V.) QUOD DOCTRINA ECCLESIAE EX SENSU LITTERAE VERBI HAURIENDA SIT, ET PER ILLUM CONFIRMANDA. In praecedente articulo ostensum est quod Verbum in sensu litterae sit in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia; et quia Dominus est Verbum, est enim omne Verbi, sequitur quod Dominus in illo sensu sit maxime praesens, et quod ex illo doceat et illustret hominem. Sed haec demonstranda sunt in hoc ordine:-
(i.) Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur. (ii.) Quod Doctrina e Verbi sensu litterae haurienda sit. (iii.) At quod Divinum Verum, quod Doctrinae erit, non appareat aliis quam qui in illustratione a Domino sunt.