Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. (i.) Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur, est, quia Verbum in sensu litterae ex meris correspondentiis consistit, ob finem ut spiritualia et caelestia inibi simul sint, ac unaquaevis vox illorum continens et fulcrum sit; idcirco in sensu litterae in quibusdam locis sunt non nuda vera, sed vestita, quae vocantur apparentiae veri; et sunt plura accommodata captui simplicium, qui cogitationes non supra talia quae vident ante oculos, elevant; et aliqua quae apparent sicut contradictiones, cum tamen in Verbo in sua luce spectato nulla contradictio est: et quoque in quibusdam locis apud Prophetas, sunt nomina locorum et personarum collata, ex quibus non aliquis sensus potest elici, ut ex illis supra (n. {1}15) allatis. Cum itaque Verbum in sensu litterae tale est, constare potest quod non possit absque doctrina intelligi. Sed exempla hoc illustrent. Dicitur, Quod Jehovam paeniteat (Exod. xxxii. 12, 14: Jon. iii. 9; cap. iv. 2);

dicitur etiam, Quod Jehovam non paeniteat (Num. xxiii. 19; 1 Sam. xv. 29):

haec absque doctrina non conformantur. Dicitur Quod Jehovah visitet iniquitatem patrum super filios ad tertiam et quartam generationem (Num. xiv. 18);

ac dicitur Quod non morietur pater propter filium, nec filius propter patrem, sed quisque in peccato suo (Deut, xxiv. 16):

haec non discordant, sed concordant per doctrinam. Dicit Jesus, "Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; quisquis petit, accipiet, et (qui) quaerit inveniet, et pulsanti aperietur" (Matth. vii. 7, 8; cap. xxi. 21, 22):

absque doctrina crederetur, quod quisque accepturus sit quod petit; sed ex doctrina creditur, quod quicquid homo petit non ex se, sed ex Domino, hoc detur: hoc enim Dominus etiam docet, "Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis, {2}petetis, fiet vobis" (Joh. {3}xv. 7). Dicit Dominus, "Beati pauperes, quoniam {4}illorum est regnum Dei" (Luc. vi. 20);

absque doctrina cogitari potest, quod pauperibus sit caelum, et non divitibus; sed doctrina docet, quod pauperes spiritu intelligantur; nam dicit Dominus, "Beati pauperes spiritu, quia eorum est regnum caelorum" (Matth. v. {5}13). Dicit Dominus, "Ne judicate, ne judicemini;... cum quo judicio judicatis, judicabimini" (Matth. vii. 1, 2; Luc. vi. 97):

hoc absque doctrina potest adduci ad confirmandum quod non dicendum sit de malo quod sit malum, ita non judicandum quod malus sit malus; sed ex doctrina licet judicare, at juste; dicit enim Dominus, "Justum judicium judicate" (Joh. vii. 24). Jesus dicit, "Nolite vocari doctor, quia unus est Doctor vester, Christus,...; nec vocetis patrem vestrum in terra, unus namque est Pater vester... in caelis. Nec vocemini magistri, unus enim est vester Magister, Christus" (Matth. xxiii. 8-10);

absque doctrina foret, quod non liceat vocare aliquem doctorem, patrem, et magistrum; sed ex doctrina scitur, quod liceat in naturali sensu, at non in spirituali. Jesus dixit ad discipulos, "Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (Matth. xix, 28):

ex his verbis concludi potest quod etiam discipuli Domini judicaturi sint, cum tamen neminem judicare possunt; doctrina itaque revelabit hoc arcanum per hoc, quod solus Dominus, qui est omniscius et novit omnium corda, judicaturus sit, et judicare possit; et quod per "duodecim discipulos" Ipsius, intelligatur ecclesia quoad omnia vera et bona, quae ei sunt a Domino per Verbum: ex quo doctrina concludit, quod illa judicatura sint unumquemvis; secundum Domini verba apud Johannem (cap. iii. 17, 18; cap. xii. 47, 48). Qui absque doctrina legit Verbum, non scit quomodo cohaerent illa, quae de gente Judaica et de Hierosolyma apud Prophetas dicuntur; quod ecclesia apud illam gentem, et sedes ejus in illa urbe, in aeternum mansura sit; ut in sequentibus:-

"Visitabit Jehovah gregem suum, domum Jehudae, et ponet illos sicut gloriae... in bello; ex illo angularis, ex illo clavus; et ex illo arcus belli" (Sach. x. 3, 4, 6, 7). "Ecce Ego venio, ut habitem in medio tui; et Jehovah hereditatem... faciet Jehudam,... et eliget rursus Hierosolymam" (Sach. ii. 14-16). "Fiet in die illa, montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte;... et Jehudah in aeternum erit, et Hierosolyma in generationem et generationem" (Joel. iv. (B.A. iii.) 18-20). "Ecce dies venientes,... quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis...; ...et quibus pangam tum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum... Et hoc foedus;... dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum" (Jerem. xxxi. 27, 31, 33). "In die illo apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, alam viri Judaei, dicentes, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum" (Sach. viii. 22, 23). Similiter alibi (ut Esai. xliv. 24, 26; cap. xlix. 22, 23; cap. lxv, 9; cap. lxvi. 20, 22: Jerem. iii. 18; cap. xxiii. 5; cap. l. 19, 20: Nahum ii. 1 (B.A. i. 15) Malach. iii. 4). In quibus locis agitur de adventu Domini, et quod hoc tunc futurum sit. Contrarium autem in pluribus aliis locis dicitur, ex quibus hic modo adducetur, "Occultabo facies meas ab illis; videbo quid posteritas illorum, generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non Dixerim, in extremos angulos ejiciam illos, cessare faciam ab homine memoriam illorum;... nam gens deperdita {6}consiliis illi, nec in illis intelligentia. ...De vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum illorum, et fel aspidum crudele. {7}Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris meis? Mihi vindicta et retributio" (Deutr. xxxii. 20-35):

haec de illa gente dicta sunt. Et similia alibi (Ut Esai. iii. 1, 2, 8; cap. v. 3-6: Deutr. ix. 5, 6: Matth, xii. 39; cap. xxiii. 27, 28: Joh. viii. 44: et ubivis apud Jeremiam et Ezechielem). Sed haec, quae apparent contrariantia, patebunt ut concordantia ex doctrina, quae docet quod per "Israelem" et per "Jehudam" in Verbo non intelligantur Israel et Jehudah, sed ecclesia in utroque sensu; in uno quod devastata sit, in altero quod a Domino instauranda. His similia sunt alia in Verbo; ex quibus manifeste patet, quod Verbum absque doctrina non intelligatur. @1 15 pro "5"$ @2 petetis pro "petitis" (vide A.C., n. 9310).$ @3 xv. pro "vii."$ @4 "illorum:"- sic editio princeps. Forte est legendum vestrum, quod textum Graecum rectius interpretaretur.$ @5 3 pro "5"$ @6 consiliis pro "consilii" (vide A.C., n. 7051, 9320).$ @7 Nonne pro "Omne" (vide A.C., n. 7051, 9320).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church