Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Ex his constare potest quod qui Verbum absque doctrina legunt, aut qui non ex Verbo sibi doctrinam comparant, sint in obscuro de omni veritate; et quod mens eorum sit vaga et incerta, prona in errores, et quoque facilis ad haereses, quas etiam amplectuntur, si favor aut auctoritas aspirat, et fama non periclitatur: est enim Verbum illis sicut candelabrum absque lumine, ac vident in umbra tanquam multa, et tamen vident vix aliquid, nam sola doctrina est lucerna. Vidi tales exploratos ab angelis, ac inventos quod confirmare possent ex Verbo quodcunque volunt, et quod confirment quae sunt amoris sui, et amoris illorum quibus favent; et vidi illos nudatos vestibus, signum quod essent absque veris: vestes ibi sunt vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church