Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. (ii.) Quod Doctrina ex sensu litterae Verbi haurienda sit, et confirmanda, est quia Dominus ibi et non alibi apud hominem, praesens est, ac illustrat et docet illum vera ecclesiae; et Dominus nusquam operatur aliquid nisi in pleno, et Verbum in sensu litterae est in suo pleno, ut supra ostensum est: inde est quod doctrina ex sensu litterae haurienda sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church