Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. (iii.) Quod genuinum verum quod doctrinae erit, in sensu litterae Verbi non appareat aliis quam qui in illustratione sunt a Domino.- Illustratio est a solo Domino, et apud illos qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae; apud alios non datur illustratio in Verbo. Quod illustratio sit a solo Domino, est quia Dominus est in omnibus Verbi. Quod illustratio sit apud illos qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae, est quia illi sunt in Domino, et Dominus in illis. Est enim Dominus Divinum suum Verum; hoc cum amatur quia Divinum Verum est, et hoc amatur quando fit usus, tunc Dominus in illo est apud hominem. Haec etiam Dominus docet apud Johannem, "In die illo cognoscetis... quod vos in Me et Ego in vobis. Qui habet praecepta mea et facit illa, ille... amat Me,... et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et ad illum" veniam "et mansionem apud illum" faciam (xiv. 20, 21, 23). Et apud Matthaeum, "Beati mundi corde, quia hi Deum videbunt" (v. 8). Hi sunt qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, et apud quos Verbum lucet et translucet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church