Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Quod Verbum apud illos luceat et transluceat, est quia singulis Verbi sensus spiritualis et caelestis inest, et hi sensus sunt in luce caeli; quare Dominus per illos sensus, et per illorum lucem, influit in sensum naturalem, et in hujus lucem apud hominem. Inde homo ex interiore perceptione agnoscit verum, et dein in cogitatione sua videt illud, et hoc quoties in affectione veri propter verum est; ex affectione enim, venit perceptio, ex perceptione cogitatio, et sic fit agnitio, quae fides vocatur. Sed de hac re plura dicentur in sequente articulo de conjunctione Domini cum homine per Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church