Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. Apud hos primum est quod ex Verbi sensu litterali comparent sibi doctrinam: ita accendunt sibi lucernam ad ulteriorem progressum, Postquam autem comparata est doctrina, et sic accensa lucerna, ex illa vident Verbum. Illi autem qui non comparant sibi doctrinam, primum inquirunt num doctrina ab aliis data, et a communi coetu recepta, cum Verbo concordet; et ad illa quae concordant, consentiunt, et ad illa quae non concordant, dissentiunt. Ita fit illis sua doctrina, et per doctrinam sua fides. Sed hoc fit solum apud illos, qui non distracti a negotiis mundi possunt videre; hi, si amant vera quia vera sunt et faciunt illa usus vitae, in illustratione sunt a Domino, Reliqui qui in aliqua vita sunt secundum vera, possunt ab illis discere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church