Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. Contrarium fit illis qui ex doctrina religionis falsae legunt Verbum; et plus illis qui doctrinam illam ex Verbo confirmant, et tunc spectant ad sui gloriam aut ad mundi opes. Apud hos verum Verbi est sicut in umbra noctis, et falsum sicut in luce diei; legunt verum, sed non vident illud; et si umbram ejus vident, falsificant illud. Sunt hi de quibus Dominus dicit, Quod oculos habeant et non videant, et quod aures et non intelligant (Matth. xiii. 14, 15):

nam nihil aliud occaecat hominem, quam proprium ejus, et confirmatio falsi; proprium hominis est amor sui, et inde fastus propriae intelligentiae; ac confirmatio falsi est caligo mentiens lucem. Lux horum est mere naturalis, et visus illorum est sicut videntis larvas in umbra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church