Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. (VI.) QUOD PER SENSUM LITTERAE VERBI SIT CONJUNCTIO CUM DOMINO, ET CONSOCIATIO CUM ANGELIS. Quod per Verbum sit conjunctio cum Domino, est quia Verbum de solo Ipso agit, et per id Dominus est omne in omnibus ejus, et vocatur Verbum, ut in Doctrina de Domino ostensum est. Quod in sensu litterae sit conjunctio, est quia Verbum in illo sensu est in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia, ut supra in suo articulo ostensum est. Conjunctio non apparet homini; sed est in affectione veri, et in perceptione ejus; ita, in Divini Veri amore et fide apud illum,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church