63. Quod per sensum litterae sit consociatio cum angelis caeli, est quia illi sensui inest sensus spiritualis et sensus caelestis, et in his sensibus sunt angeli; angeli regni spiritualis sensu spirituali Verbi, et angeli regni caelestis in sensu caelesti ejus, Hi sensus evolvuntur ex sensu naturali Verbi, qui est sensus litterae, dum homo verus in illo est. Evolutio est instantanea; proinde etiam consociatio.