64. Quod angeli spirituales in sensu spirituali Verbi sint, et angeli caelestes in sensu caelesti ejus, manifestatum est mihi per multam experientiam. Datum est percipere, quod cum legi Verbum in sensu litterae ejus, communicatio facta sit cum caelis, nunc cum hac illorum societate, nunc cum illa; et quod ea, quae ego secundum sensum naturalem intellexi, angeli spirituales secundum sensum spiritualem, et angeli caelestes secundum sensum caelestem intellexerint, et hoc in instanti. Haec communicatio quia per aliquot millenas vices percepta est, de illa non relicta est mihi ulla dubitatio. Sunt etiam spiritus qui infra caelos sunt, et hac communicatione abutuntur; recitant enim aliquot dicta ex sensu litterae Verbi, et illico animadvertunt et notant societatem cum qua communicatio fit: hoc etiam saepe vidi et audivi. Ex his per vivam experientiam datum est scire, quod Verbum quoad sensum litterae ejus sit Divinum medium conjunctionis cum Domino et cum caelo. De hac conjunctione per Verbum videantur etiam quae in opere De Caelo et Inferno (n. 393-310) allata sunt.