65. Sed quomodo evolutio illorum sensuum fit, etiam paucis dicetur. Sed ut intelligatur, {1}recolligenda sunt quae supra (n. 6, 38,) de ordine successivo et de ordine simultaneo dicta sunt; nempe, quod caeleste, spirituale, et naturale sequantur in ordine successivo unum post alterum a supremis quae in caelo sunt ad ultima quae in mundo; et quod eadem in ordine simultaneo sint in ultimo, quod est naturale, unum juxta alterum ab intimis ad extima: et quod similiter sint successivi sensus Verbi, caelestis et spiritualis, simul in naturali. His comprehensis, aliquantum explicari ad intellectum potest, quomodo bini sensus, spiritualis et caelestis, evolvuntur ex sensu naturali, quando homo Verbum legit; tunc enim angelus spiritualis evocat spirituale, et angelus caelestis evocat caeleste; nec aliter possunt, sunt enim homogenea, ac naturae et essentiae illorum consentanea. @1 recolligenda sunt quae pro "recolligendum est quod"$