Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. Quod consociatio hominis cum angelis sit per Sensum naturalem seu litteralem Verbi, est quoque, quia in unoquovis homine ex creatione sunt tres gradus vitae, caelestis, spiritualis et naturalis; sed homo in naturali est, quamdiu est in mundo, et tunc tantum in spirituali quantum in genuinis veris est, et tantum in caelesti quantum in vita secundum illa est; at usque non venit in ipsum spirituale et caeleste quam post mortem. Sed de hac re plura alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church