69. Ex his constare potest quod in solo Verbo, per id quod sit conjunctio cum Domino, et consociatio cum angelis, sit spiritus et vita, sicut Dominus docet:
"Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). "Aqua, quam Ego dabo" vobis, "fiet... fons aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 14). "Homo non ex solo pane vivit, sed ex omni verbo egrediente ex ore Dei" (Matth. iv. 4). "Operamini... cibum... qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (Joh. vi. 27).