Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. In multis locis apud Prophetas agitur de intellectu Verbi ubi agitur de ecclesia, et docetur quod non alibi sit ecclesia quam ubi Verbum juste intelligitur, et quod talis sit ecclesia qualis est intellectus Verbi apud illos qui in illa sunt. Multis in locis apud Prophetas etiam describitur ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod prorsus destructa et nulla facta sit per id, quod sensum seu intellectum Verbi falsificaverint, nam aliud non destruit ecclesiam. Intellectus Verbi tam verus quam falsus describitur apud Prophetas per Ephraimum, imprimis apud Hoscheam; nam per "Ephraimum" in Verbo significatur intellectus Verbi in ecclesia: et quia intellectus Verbi facit ecclesiam, ideo Ephraim vocatur, "Filius pretiosus," et "natus deliciarum" (Jerem. xxxi. {1}20);

"Primogenitus" (Jerem. xxxi. {2}9);

"Robur capitis Jehovae" (Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. cviii. 9 (B.A.8));

"Potens" (Sach. x. 7);

"Impletus arcu" (Sach. ix. 13):

et filii Ephraimi vocantur, "Armati" et "jaculatores arcus" (Psalm. lxxviii. 9);

per "arcum" significatur doctrina ex Verbo pugnans contra falsa. Ideo etiam, Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus: tum loco Reubenis acceptatus (Gen. xlviii. 5, 11, seq.). Et ideo, Ephraim una cum fratre suo Menasse, a Mose in benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum supra omnes exaltatus est (Deutr. xxxiii. 13-17). Qualis autem ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum etiam apud Prophetas describitur, imprimis apud Hoscheam; ut patet ex his:-

"Israel et Ephraim corruent... Ephraim in solitudinem erit Ephraim oppressus et concussus judicii. ...Ego ero ut leo Ephraimo rapiam et ibo, auferam et non eripiens" (Hosch. v. 5, 9, 11-14). "Quid faciam tibi Ephraim?... quia sanctitas tua, sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit" (Hosch. vi. 4). "Non habitabunt in terra Jehovae,... revertetur Ephraim (in) Aegyptum, et in Assyria immundum comedet" (Hosch. ix. 3):

"terra Jehovae" est ecclesia Aegyptus" est scientificum naturalis hominis, "Assyria" est ratiocinatio inde, ex quibus Verbum quoad intellectum ejus falsificatur; ideo dicitur, quod "Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum comedet." "Ephraim pascens ventum, et pesequitur eurum; omni die mendacium et vastationem multiplicat; foedus cum Assyrio pangit, et oleum in Aegyptum defertur" (Hosch. xii. 2 (B.A. 1)):

"pascere ventum," "persequi eurum," ac "multiplicare mendacium et vastationem," est falsificare vera, et sic destruere ecclesiam. Simile etiam significatur per "scortationem Ephraimi," (nam "scortatio" significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus,) in his:-

"Ego novi Ephraimum,... quod omnino scortatus sit..., et pollutus sit Israel" (Hosch. v. 3). "In domo Israelis vidi rem foedam; ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel" (Hosch. vi. 10):

"Israel" est ipsa ecclesia, et "Ephraim" est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est ecclesia; quare dicitur, "Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel." Quoniam ecclesia apud Judaeos per falsificationes Verbi plane destructa fuit, ideo de Ephraimo ita dicitur, "Dabo te Ephraim, tradam te Israel, sicut Adamam, et ponam te sicut Zeboim" (Hosch. xi. 8). Nunc quia apud Prophetam Hoscheam, a primo capite ad ultimum ibi, agitur de falsificatione Verbi, et de destructione ecclesiae per illam, et quia per "scortationem" significatur falsificatio veri ibi, ideo mandatum est illi prophetae, ut representaret illum statum ecclesiae per quod acciperet sibi scortum in mulierem, et ex illa gigneret filios (cap. i.); ac iterum, ut acciperet mulierem adulteram (cap. iii.). Haec allata sunt, ut ex Verbo sciatur et confirmetur, quod ecclesia talis sit qualis est intellectus Verbi in illa; praestans et pretiosa, si intellectus ejus sit ex genuinis veris ex Verbo; at destructa, immo foeda, si ex falsificatis. Ad confirmationem quod per "Ephraimum" significetur intellectus Verbi, et in opposito sensu ille falsificatus, et quod inde sit destructio ecclesiae, conferri possunt reliqua loca, in quibus de Ephraimo agitur :-

Ut Hosch. iv. 17, 18; cap. vii. 1, 11; cap. viii. 9, 11 cap. ix. 11-13, 16; cap. 11; cap xi. 3; cap. xii. 1, 9, 15 (B.A. 1, 8, 14); cap. xiii. 1, 12: Esai. xvii. 3; cap. xxviii. 1: Jerem. iv. 15; cap. xxxi. 6, 18; cap. l. 19: Ezech. xxxvii. 16; cap. xlviii. 5: Obad., vers. {3}19: Sach. ix. 10. @1 20 pro "21"$ @2 9 pro "20"$ @3 19 pro {9}$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church