Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. (IX.) QUOD IN SINGULIS VERBI SIT CONJUGIUM DOMINI ET ECCLESIAE, ET INDE CONJUGIUM BONI ET VERI. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, hactenus non visum est, nec videri potuit, quia sensus spiritualis Verbi non prius detectus est, et id non videri potest nisi per illum. Sunt enim bini sensus in Verbo, latentes in sensu litterae ejus, spiritualis et caelestis, In spirituali sensu se referunt illa quae in Verbo sunt, maxime ad ecclesiam; et in caelesti, maxime ad Dominum: tum in spirituali sensu se referunt illa ad Divinum Verum, et in caelesti ad Divinum Bonum. Inde est in sensu litterae Verbi illud conjugium. Sed hoc non apparet alicui, nisi qui ex sensu spirituali et caelesti Verbi scit vocum et nominum significationes; nam quaedam voces et nomina praedicantur de bono, et quaedam de vero, et quaedam includunt utrumque; quare absque illa cognitione, conjugium illud in singulis Verbi non videri potuit. Haec causa est, quod hoc arcanum non prius detectum fuerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church