88. Propter conjugium Domini cum ecclesia, seu quod idem est, propter conjugium Divini Boni et Divini Veri, in singulis Verbi, permultis in locis dicitur Jehovah et Deus, ac Jehovah et sanctus Israelis, sicut forent duo, cum tamen unum sunt; per "Jehovam" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Deum," ({1}et per "Sanctum Israelis,") Dominus quoad Divinum Verum. Quod Jehovah et Deus, tum Jehovah et Sanctus Israelis, in permultis locis in Verbo dicantur, et tamen intelligatur unus, qui est Dominus, in Doctrina de Domino (n. 34, 38 et 46) videatur. @1 Verba uncis inclusa, in V.C.R., n. 253, videantur.$