89. Quoniam in omnibus et singulis Verbi est conjugium Domini et Ecclesiae, constare potest quod omnia et singula Verbi de Domino agant, ut in Doctrina de Domino (n. 1-7) coeptum est demonstrare. Ecclesia, de qua etiam agitur, est quoque Dominus; nam docet Dominus, quod homo ecclesiae sit in Ipso, et Ipse in illo (Joh. vi. 56; cap. xiv. 20, 21; cap. xv. 5, 7).