Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Quia de Divinitate et Sanctitate Verbi hic agitur, aliquid memorabile illis, quae hactenus dicta sunt, adjicere licet. Quondam ad me e caelo missa est chartula exarata litteris Hebraicis, sed scriptis sicut apud antiquos, apud quos illae litterae quae hodie quoad aliquam partem lineares sunt, fuerunt inflexae cum corniculis sursum vergentibus; et dicebant angeli, qui tunc apud me erant, quod scirent integros sensus ex ipsis litteris, et quod illos scirent imprimis ex flexuris linearum et apicum litterae; et explicabant quid significarent seorsim et quid conjunctim; dicentes quod H, quod additum est nominibus Abrami et Sarai, significaret infinitum ac aeternum. Explicabant etiam coram me sensum Verbi, Psalm. xxxii., vers. 2, ex solis litteris seu syllabis; quod sensus illarum in summa esset, quod Dominus etiam misericors sit illis qui malefaciunt. Informabant me, quod scriptura in tertio caelo ex litteris inflexis et varie incurvatis, quarum unaquaevis haberet sensum, constaret; et quod vocales ibi essent pro sono, qui correspondet affectioni; et quod in illo caelo non possent enuntiare vocales i et e, sed pro illis y et eu; et quod vocales a, o et u illis in usu essent, quia dant sonum plenum. Tum quod non exprimerent aliquas litteras consonantes aspere, sed molliter; et quod inde sit quod litterae quaedam Hebraicae intus punctatae sint, in signum ut molliter enuntientur; dicentes, quod asperitas in litteris esset in usu in spirituali caelo, ex causa quia ibi in veris sunt, et verum admittit asperum; non autem bonum, in quo sunt angeli regni caelestis seu tertii caeli. Dicebant etiam, quod Verbum apud se conscriptum haberent litteris inflexis cum corniculis et apicibus significativis. Ex quo patuit quid significant haec Domini, "Non iota et corniculum praeteribit de Lege, donec omnia fiunt" (Matth. v. 18);

tum, "Facilius est caelum et terram transire, quam Legis unum apicem cadere" (Luc. xvi. 17).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church